- ABRON
- I.ABRONArgivus quidam vitae perditissimae, solutissimae, luxuriosissimae; unde Proverb. Abronis vita, apud Erasmum ex Zenodoto. Est et Abro quidam, de quo Plin l. 35. c. 10. Mirantur, inquit, Abronem Samii, inter opera Apellis numeratur.II.ABRONAtheniensis, de sacrificiis, et festis veterum Graecorum scripsit. Steph. Βάτη, δῆμου Αἰγηΐδος φυλῆς ὅθεν ἦνβρων ὁ Καλλίου ἐξηγητὴς, περὶ ἑορτῶν, καὶ θυϚιῶν γεγραφώς. Seripsit et Περὶ Παρωνύμων: cuius operis idem meminit in Argor, Atbemc, et alibi saepius. Alius fuit Abron Phryx aut Rhodius Grammaticus, Tryphonis discipulus, qui Romae Rhetoricam docuit; servis parentibus procreatus, ut ex Hermippo tradit Suidas. Alius quoque Abro Lycurgi sil. de quo Plut. in X. Orat. Alius item Abro Dexippi hospes, apudeundum, in Eroticis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.